Luke 5

Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri. BEDA. Stagnum, praesens saeculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuae quietis adiit. ID. Duae naves, mystice, circumcisionem et praeputium significant quas vidit, quia in utroque populo quorum corda a fluctibus saeculi ad futurae vitae tranquillitatem, quasi ad littus misericorditer vivendo, provenit. ID. Quod primo rogat navim a terra reduci pusillum, etc., usque ad ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est pertinet. AMBR. Etsi aliis imperatur ut laxent retia, etc., usque ad vel de Spiritu sancti profluentibus donis instruitur Ecclesia, et armatur. etc. BEDA. Nisi verbo gratiae laxata fuerint instrumenta disputationum, etc., usque ad etiam inter persequentium scandala. . ID. Haec impletio usque in finem saeculi crescit, etc., usque ad et talis humilitas meretur piam Domini consolationem. . ID. Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet, cui exponitur quid captura significet piscium. Sed sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando capiet homines, in quo Petro est typus totius Ecclesiae. . Hic duo adventus in Capharnaum notantur. Primus, incarcerato Joanne, quando fecit continue illa tria miracula; secundus, quando descendit de monte electis apostolis, quando fit istud miraculum de leproso. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum. BEDA. Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quae faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti. etc. BEDA. Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed et Marcus ait, evangelico functus officio: Marc. 1.. Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat. BEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur. etc., ID. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia praeteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat. AMBR. Inter caeterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi coelestis remedio reformentur. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia saepe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur. ID. Domus Jesu tegulis tecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit doctor, qui reseret divina, spiritualis gratiae virtus invenitur. Quod cum lecto deponitur, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci. BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Haec curatio paralytici significat salvationem animae suspirantis ad Deum, etc., usque ad quae sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quae pro eo precetur. Quia pro culpa animae etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam. Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiae, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus. etc. AMBR. Magnus sacerdos lepram videbat in cordibus Judaeorum, et pejores ostendit illo leproso cui purgato jussit se offerre sacerdoti. Sed hos summus sacerdos repudiat ne alios quoque eorum lepra contaminet. . BEDA. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, etc., usque ad per missionem poenae, remissionem culpae intellige. . AMBR. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. I Joan., 4.. BEDA. Idem Levi qui et Matthaeus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus. BEDA, AMBR. Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus saeculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit. BEDA. Per Matthaei electionem, fides gentium, quae prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisaeorum insinuatur Judaeorum invidia, quae de gentium salute torquetur. . etc. AMBR. Omnis quaestio ex lege quae tenax justitiae, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quae gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno coelorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evae: Quid utique Deus dixit: Gen. 3. Hunc imitantur isti. Christus medicus qui, miro medicandi genere, Hoc medicamine serpentis venenum excluditur. Qui hoc medicamento utitur, non remanet ejunus. BEDA. Justos vocat eos qui, et de lege praesumentes, gratiam Evangelii non quaerunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiae poenitendo submittunt. BEDA. Matthaeus dicit ipsos discipulos hoc quaesisse. Sed sciendum, quia utrique quaesierunt. ID. Spiritualiter: discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, quia qui opera legis, etc., usque ad manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas. ID. Quandiu sponsus nobiscum est et in laetitia sumus, nec jejumare possumus, etc., usque ad tunc filii sponsi jejunabunt, desiderantes Judicis adventum. ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: tunc erunt in moerore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per laetitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit. BEDA. Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, etc., usque ad unde Apostolus: Ephes. 4.. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur. BEDA. Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus praeceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur. Aliter: animae nondum innovatae, sed in vetustate malitiae perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribae et Pharisaei; novus pannus et novum vinum, praecepta Evangelii, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat, cum quibus Galatae praecepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem praeceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: quia Judaeis veteris vitae salivis imbutis novae gratiae praecepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant. Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quae accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et aerugo consumit: semper ergo sint pleni. .